Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

En tibi iuuenem, qui uiam suam in iuuentute correxit! piscator erat cum fratre suo; uidit dominum Iesum, cum plicaret retia sua, et audiuit dicentem: uenite, faciam uos piscatores hominum, et relictis retibus suis et patre secutus est eum. uiam saeculi coeperat currere, sed auditis imperiis deseruit uitam mundi, secutus est Christum, probauit, quia in eo corrigit iuuenior uiam suam, si Christi uerba custodiat, dicens ad eum: diligamus ubera tua super uinum, sic tamen bibens, ut non absorberetur uino, sed gratia eius laetitiam cordis hauriret, non corporis ebrietate titubaret.

denique bibens hoc uinum aperuit oculos suos et uidit uiam rectam, reliquit tortuosas uias, dicens: aequitas dilexit te, hoc est: \'non flexuosa itinera te sequuntur, sed solus ad te potest iustitiae trames peruenire\'. qui enim diligit iustitiam, non se auertit a Christo; quomodo enim arbitrum iusti remuneratoremque meritorum innocens metuat conscientia?