Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique sedebit ille singulariter, quasi is, qui facile non inueniat aequalem singularibus donatus praemiis, et silebit quietus et feriatus ab omni interpellatione mundanae sollicitudinis et uoluptatis et diuinis uacabit oraculis, quae solent singulariter sedentibus reuelari, sicut sancto Dauid, qui ait: quoniam tu, domine, singulariter in spe constituisti me. et hic quidem non in secreto solus sedebat, sed cum praeesset po- 1, [*]( 2 ) pulis, singulari tamen gratia praeminebat. Helias solus sedebat, cum ab angelo uel etiam coruis cibum deferentibus pasceretur; solus. non solum secretus a turbis, uerum etiam segregatus a meritis plurimorum. denique reuelationes illi diuinae gratiae refulgebant; cuius muneris fructum pro mercede adipiscebatur, quia a iuuentute sua iugum uerbi suscipiendum putauit, ne trahenda essent longo diutius fune peccata.