Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et respondet: in custodiendo uerba t u a. et bene ad deum conuersus respondit deliberanti, quasi prece atque oratione delata consilium hoc domini inspiratione reppererit, ut non praesumptionis humanae, sed dignationis diuinae remedium crederetur. mens enim nostra uerborum caelestium conspersa seminibus, quae ante degenerabat in stirpibus, meliores cultus edere fructusque adferre incipit. dirigamus igitur semitas nostras nec tortuosi serpentis sequamur anfractus. uiae enim domini rectae, peruersae autem uiae errantium, de quibus dicitur:

o qui dereliquerunt semitas rectas! m ordinem seges laeta porrigitur atque in uersum quendam uineta ponuntur; ceruorum cursus directior, uulpiculae flexuosus. ideo de Herode dicitur: ite dicite uulpi illi, quia deflexerat a uia recta nec iter suum in iuuentute correxerat, dignus Hieremiae threno, quo deflentur peccatores qui iugum uerbi in iuuentute suscipere recusarunt. ideo captiui ducti sunt, ideo deplorantur tamquam mortui, quia uitae nescierunt semitas et digna opera cadauerum busto non declinauerunt. flens ergo mortem perpetuam Iudaeorum dicit Hieremias: bonum est uiro cum tollit iugum in iuuentute; sedebit singulariter et silebit, quia tulit in se.

Non solum tollere iugum uerbi, sed in iuuentute debemus tollere; si enim sero tollamus, incipimus paenitentiam superiorum [*]( 2. 4*Ps. 118, 9 11 cf. Os. 14,10. Prou. 2,15 12*Prou. 2, 13 16*Luc. 13, 32 17 cf. Thren. 3 22*Thren. 3, 27-28 ) [*]( 1 diuisarumO conuersus AMmlhRT (s. scr. m2 antractus GT) anfractus conuersus a auierrat Pml 3 hinc AmlGmlRa deliberationis N 4 respondit codd. av, corr. Engelbrecht in -tua ante hic enim (lin. 3) tr. A custoilienda Pml ; 5 dominum ORv deliberanti respondit 0 6 repperiret a 9 qui N in om. 0 melioris GmlPmlRmla lOneO 11 tortuosos MNT serpentis om. NT amfractus GPm1T 12 rebquerunt μ, 14 usum 0 uineae MNT 15 directior carsus MN uulpiculae sic PmlRml 16 defkxurat P (i.n mg. IH2 deflexerat) defluxerat NT 17 quod N 18 aceipere 0 19 plorantur ilNT qaasi Mml 20 dignis operibus GMm2 bustam Gm1 busta Gm2Tm2 22 est om. MNT 24 tulit]add.seO in] super in ras.O 25sed]add.etiam0 tolleredebemusO w 26 incipiamus Mh T sapientiam AGmlOPR superborum habere magis 0 x )

21
magis habere quam tenere gratiam. praeueniamus ergo iuuentutis annos correctione congrua, ut magis dicamus singuli: deus qui pascitme a iuuentute mea, quam recordationem habentes lapsuum defleamus dicentes: delicta iuuentutis meae et ignorantiae meae ne memineris. hoc debilitatis est remedium, illud robur salutis.