Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quaeris ergo tamquam aliena. quae proxima eras. tamquam pauper, quae diues fuisti. uis sequi quae praecedebas; atque utinam uel sequaris quos praecedere debuisti! mercennaria esse desideras quae ante mercennarios colligebas; mercennariae utique uox ista dicentis est: ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum. quae proselytos ex gentibus ante suscipiebas. nunc ipsa in nationibus uis pro proselytis suscipi et tamquam aduena congregari.

Respondet Iesus: nisi noscas te decoram inter mulieres. quid est se noscere, nisi ut sciat unusquisque hominem ad imaginem et similitudinem dei factum, rationis capacem, qui terram suam excolere tamquam bonus agricola debeat aratro quodam et falce sapientiae, ut uel dura findantur uel luxuriantia recidantur, qui inferiorem sui portionem animi imperio debeat gubernare?