Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

qui uere inpugnauerunt synagogam dicentes: ecce conuertimur ad gentes et nationibus uerbum dei seminare coeperunt. possunt et prophetae intellegi, qui mouendo denuntiandoque, ut uineam suam custodiret synagoga. nihil profecerunt. fecit enim spinas inprobitatis, quae uirtutis uberes fructus deferre debuerat. et ideo confitetur. quia populum suum custodire non potuit, meritoque sero [*]( 2 cf. Matth. 5. 45 14*Cant. 1. 6 (5) 19. 26 cf. Esai. 5, 6 20*Ps. 79, 9 23 Act. 13. 46 ) [*]( 1 non GOav tantum si B tantum non cet. quia] quoniam MNT 2 offuscatus Gml , 3 pro gratia, et pro misericordia Ga 5 ante non lucebat T 8 tueatur 0 aegram] et gratiam a dissimulauit] pergit A 10 uidet AMNOP 11 lumen uitae av 14 aduersus AORav :15 posuerunt — 16 custodiui Gm2Tm2av, om. eet. 16 alii Ga 18 custodiant GNmlOB tuetur AGmlOB 19 eustodiebatur 0 20 ueniet G testificare Bml ex] de 0 21 et eiecisti AGOB )

26
quaerit tenere, quem, cum teneret. amisit, multo dissimilior eius . quae dicit: inueni quem dilexit anima mea: tenui eum et non relinquam eum.

Denique illa inuitat in hortum suum sponsum, haec, ubi pascat requirens, dicit ad ipsum: adnuntia mihi, quem dilexit anima mea. cur \'quem dilexit anima mea\' dicis et non \'quem diligit\' ? cur dimisisti quem tenebas ? dilexisti patrum fide, amisisti incredulitate; tenebas caritatis uinculis, amisisti longo fune perfidiae. ideo nescis ubi pascat, ubi maneat; nam si scires, non quaereres.