Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In quo corrigit iuuenior uiam suam? superiorum octo uersuum non absurda nobis cecidit disputatio, ideoque et sequentia persequi studium fuit. et primum litterae secundae, hoc est \'Beth\', interpretatio consideranda est. quae in Latino conuersa \'confusio\' declaratur.

sed qui uiam suam corrigit, non confundetur. uerum quia is, qui corrigit, ante in errore fuit — quomodo enim corrigitur, nisi quod ante deflexum fuit a uero ? —, utique in lapsu positus et adulescentiae luxu ac lasciuae aetatis captus inlecebris, ubi ad iuuentutis prouectus confinia sobria mente resipiscit, tamquam confusus animo, quonam modo erubescenda deponat et plena probitatis adsumat, diu secum uoluit et diuersis fluctuans cogitationibus librat atque examinat posteriora obliuiscens et ea quae sunt priora appetens, quemadmodum uiam suam corrigat offensionemque adulescentioris aetatis seria iuuentutis fronte praetexat.