Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Octauus uersus est: initio cognoui de testimon iis t ti i s, quia in aeternum fundasti a. de testi- moniis, inquit, tuis ab initio cognitionem et fidem adsumpsi quod in aeternum fundata sunt; testimonium enim fidele est et praestat paruulis sapientiam. si cognouisset Adam et Eua, quod quasi paruulis data essent cautiora praecepta, ne usurparent sibi scientiam boni et mali, quam recto discrimine definire non possent, paradisi incolatum in perpetuum uindicare potuissent. si considerent