Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo persecutor mihi adpropinquat, ut noceat, sed is se a lege disterminat — quae enim portio iustitiae cum iniquitate ? — qui autem a lege dei se separat, separat se et ab aeterna uita; lex enim uita est. denique ostendens propheta legem dei ait:

ecce ista est uita, quoniam qui facit quae legis sunt uiuet in eis, quod legi utique conuenit spiritali. et fortasse qui mihi adpropinquat, ut noceat mihi, dum separatur a lege, separatur a Christo, quia Christus est uita. ego autem si adhaeream Christo, nec mihi adpropinquat, quia, etiamsi corporis mei habeat potestatem, animae tamen meae nocere non poterit. denique persecutores martyrum quam longe ab eorum meritis separati sunt!