Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non solum ergo clamandum in corde, sed etiam in toto corde clamandum est. sicut enim corporaliter tunc bene clamatur, cum toto ore clamatur, ita spiritaliter toto est clamandum corde, si uolumus magna deferre et a domino quae poscimus impetrare. hanc dominus uocem exigebat a populo, quam populus nesciebat, ideoque dixit dominus: populus hic labiis me honorat. cor autem eorum longe est a me. qui ergo adpropinquauerit corde, ipse auditur a domino; cor ergo prius clamet, ut sermo possit audiri.