Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dauid cum fugeret a facie Abessalon parricidalibus armis et telis pulsus et regno egressus, cum pro totius populi se offerret excidio, dicebat: iustus es, domine, e t rectum i u dicium tuum. grex innocens iste quid fecit? ego pastor feci malignum.

apud iustum deum poena de culpae auctore sumatur. ipse pater fidei Abraham, cum ad immolandum unicus a sene filius posceretur, paternae pietatis affectum diuinae confessione iustitiae temperabat dicens: iustus es, domine. non enim poscis alienum, sed tuum reposcis; ipsum tibi restituo quem dedisti. hunc imitatus Iob extinctis liberis patrimonioque nudatus amisso amictum sui corporis scindens ait: nudus natus sum, nudus, inquit, et moriar. dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum m.

Omnes ergo iustum dominum praedicemus. et qui moribunda sepulchro sua membra conponit et qui damno feritur aut funere filiorum, dicat: iustus es, domine. quid enim nostrum amittimus ? clamat apostolus: quid habes quod non accepisti ?