Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Accipiamus et sic: lex dei non typus, non umbra. non exemplar caelestium. sed ipsa caelestia. unde et scriptum est. quia finis legis est Christus. non defectus utique. sed plenitudo legis in Christo est, quia uenit legem non soluere. sed implere. sicut enim testamentum est uetus, sed omnis ueritas in nouo est testamento. ita et lex per Moysen data figura legis est uerae. ergo illa lex ueritatis exemplar est; in exemplari enim agni sanguis effunditur. in ueritate Christus immolatur.

meritoque apostolus, cum praemisisset uitulorum immolationem secundum legem, adiecit: necessarium itaque exemplaria caelestium his mundari; nam ipsa caelestia melioribus hostiis. non enim in manufacta sancta intrauit Christus, exemplaria uerorum, sed in ipsum caelum, et nunc apparet uultui dei pro nobis. ut cognoscamus autem, quia legem nouam dedit dominus Iesus, habes dicentem spiritum: hoc autem testamentum quod testabor ad eos, dicit dominus : dando leges meas in cordibus eorum et in sensibus eorum scribam eas e t peccati et iniustitiae eorum non ero memor. ubi ergo remissio. iam non oblatio pro peccatis.