Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Angeli quoque sine zelo nihil sunt et substantiae suae amittunt praerogatiuam, nisi eam zeli ardore sustentent. denique in Apocalypsi Iohannis dominus ad angelum Laodiciae dicit: scio opera tua: neque frigidus es neque calidus. utinam frigidus esses uel c-alidus. sed quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. quia dicis quod diues sum et ditatus et nullius egeo, et nescis quod tu es miser et miserabilis et mendicus et nudus et cae-

cus, consulo tibi ut emas a me aurum igne probatum. hic est dei zelus, hoc est fidei uapor deuotionisque feruor. qui nos uelut suauem cibum in Christo remollit et format. quanta domini gratia, ut nos in suo ore constituat et quasdam meritorum nostrorum epuletur dapes ac, si meremur, deuoret, si nostri cibi suauitatibus delectetur! beatus quem sapientia deuorauerit, quem uirtus hauserit, quem iustitia receperit. culpa in eo habere non potest portionem quem absorbuerit remissio peccatorum. ubi eum error inueniet quem integritas inmaculata susceperit?