Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequi noluerunt, audire noluerunt. ideo decedente pastore uestigia eorum atque aures suis faucibus occupauit, quia faciem sanctorum non receperunt et nobilibus misericordiam non dederunt. ut tertio Hieremias sub hac littera dicit in Threnis. qui erant nobiles nisi qui non obscuram hanc uitam. sed in lumine sanctitatis egerunt ? et omnibus quidem misericordia inopibus iure debetur, sed maior quidam, cum ex diuitibus atque nobilibus in ultimum statum atque egestatis necessitatem aliquos aerumna deiecit, miserationis pulsat affectus.

Hieremias ergo flebiliter satis, utpote qui perpetuae aculeo mortis deploraret amissos; Dauid uero moderate, quasi qui obremortis doleret erroris, remedium non desperaret correctionis, ut contristaretur, non absorberetur.