Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideo ad Moysen dictum est: solue calciamentum, dictum est et ad Iesum Naue, ad Christum autem non est dictum, sed magis scriptum est dicente Baptista: post me uenit uir cuius non sum dignus calciamenta portare,

quia illi bene admonentur ut soluant calciamentum suum, qui sine peccato esse non poterant. hic autem non solum calciamentum non soluit, sed etiam calciamenta aliorum absoluit, quia non solum corpus suum peccatis inmune seruauit, sed etiam omnium dedit indulgentiam peccatorum. ergo ecclesia ad imitationem Christi speciosa est et in calciamentis omni abluta delicto.