Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

animi itaque sui ostendit claudicasse uestigium, dum pacem peccatorum putat esse mirandam. uidentur quidem habere tranquillitatem, uidentur quiete frui, sed non est quies ubi animus inquietus est, non est tranquillitas mentis ubi animus exagitatur obnoxiae stimulis conscientiae. quomodo securitas.

ubi diuersarum pugna est passionum, ubi conflictus grauium concitationum ? unde dominus definiens quid sit pacem habere ait: pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis; non sicut mundus dat ego do uobis, ostendens pacem quam mundus dat uerae pacis gratiam non habere. ideoque non in homine esse pacem uolens docere addidit: pacem relinquo uobis, et iterum: pacem meam do uobis. denique propheta dicebat: pax pax; et ubi est pax? manifestum est igitur eum de titubatione suae dixisse sententiae, in qua animi. non corporis titubauerat gressus. [*]( 3*Ps. 118, 133 10 Prou. 20. 18 (24) ll*Ps. 72, 2—3 20-23*Ioh. 14, 27 25*Hier. 6. 14 ) [*](def. A) [*]( 1 iudicemur (sie) aspectu 0 3 sequitur om.ax add. V G quintas uersieulas Mm2N Rm2 uersus quintus v 4 mei 31 5 pro mn.GmlRml affectibus 0 eifectibus Pml 7 eorporali..m a gressu corporali 0 10 diriguntur] add. uiam GPm1 Rm1 13 sui itaque claudicasse ostendit 0 16 requies 0 17 agitatur 0 18 coneitationum scripsi cogitationum eodd. av 20 pr. pacem] add. meam GMmlO pacem meam do uobis om.G pacem meam do nobis, pacem meam relinquo uobis av 21 sient] quomodo GM 22 uere a 23 aomiRe GR alt. paeem] aid. meam GMOav 24 denique] add. et 0 26 animus P 27 corpus Mml titubauerit MO )

385