Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uel quia quae stulta sunt mundi Christus elegit, ut, quoniam per sapientiam mundus non cognouit deum, per stultitiam praedicationis salutem adferret credentibus, ideo ait: \'super sapientiam operationis caelestis et mundanae constitutionis et super ornamenta solis et lunae stellarumque pretiosa monilia dilexi obaudientiam dominicae passionis. plus enim redimendo mihi contulit quam creando; tunc enim sine sensu natus sum, nunc cum uoluntate seruatus\'.

sed non quicumque dicit: dilexi m a ndata tua super aurum et topazion. non dicit auarus qui auro incubat, diuitiis inhiat. ornamenta desiderat, sed ille dicit qui potest dicere: argentum et aurum non habeo, quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest; praeceptum autem et mandatum caeleste me redemit.