Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hoc ergo dicit: \'fac cum seruo tuo secundum misericordiam tuam, quia, etsi quid boni feci, plura debeo quasi seruus\'. non uno facto seruus absoluitur, quia nemo seruum habens arantem aut oues pascentem dicit illi: transi, recumbe, sed dicit illi: para quod cenem et praecinge te et ministra mihi. numquid gratiam habet seruus, si fecit quod imperatum est ei?

ergo et cum fecerimus quod nobis imperatum est, non statim nos exaltare debemus, sed magis humiliare, quia non statim, si aliquid fecimus, impleuimus omnia seruitutis obsequia. quis tanta naturae munera, uitae salutisque seruatae diuina beneficia digno possit aequare seruitio? quis potest soluere quod accepit? ideoque sciens omnia misericordiam petit potius quam audientiam, q u [*](2*Ps. 118, 124 5*Ps. 142,2 11 Ps.50, 6 15 Ps. 118. 124 lS*Luc. 17, 7—8 20*Luc. 17, 9 27*Ps. 142, 2 ) [*]( 1 ergo 0 maiori AR maiora G quedam GM 4 sibi deferri NPav aibi om.GMO 5 id-posterioribus deleui id est) idem Crml hoc est Ov 6 iudicio GMPmlRml etenim]add. nos 0 8 alii-alli A aliis (ex alia m2)- alii G aliis-aliis a largiri Gml 11 pot-es P 12 nonj esse AR esse potest non P alt. qui N 14 debet ipse 0 17 quasij qaam a 21 seruo Pa seruos Rml inperatum P 22 et om.AR 24fecerimus0 implebimus AP R omnia om.O tantae 0 25 seraare a 27 sapientiam AOPm2R anientiam Pml ) [*]( LXIL Ambrat. Pais 5. Petsehenig. ) [*]( 24 )

370
omnis non iustificabitur, inquit, in conspectu tuo omnis homo uiuens.

Quintus uersiculus sequitur: s eruus tuus sum e g o; da mihi int elle ctum, et s cib o testimonia tua. intellectus spiritale munus est et ideo quod dei est a domino postulatur.

nec quasi extraneus poscit qui seruum se confitetur; bene ait: seruus tuus sum. seruus enim uoluntatem domini sui facit, seruus quaerit seruitutis stipendia, remunerationem sperat. seruus domini non potest idem seruus esse peccati et ideo intellectum dari sibi poscit, ut possit cauere peccatum. habebat quidem intellectum, sed non ut redundare sibi crederet; uberiorem requirit.