Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hi dentes super lac candidiores, quia dentes iustorum sunt. denique cum omnes in Moyse baptizati in nube et in mari patres nostri fuerint, non otiose tamen scriptum est, quia omnes eandem escam spiritalem manducaueruntet omnes eundem potum spiritalem biberunt, ut istis sanctorum dentibus maior quidam fulgor accederet, quos post transitum Maris Rubri Myrrae fontis amaritudine per ligni gratiam temperata cognoscimus esse mundatos, deinde duodecim fontium potu, postremo petrae spiritalem undam uomentis inriguo; petra enim erat Christus.

ideo et manna manducauerunt, ut totiens abluti manducarent panem, ut scriptum est, angelorum. nunc quoque in euangelii mysteriis recognoscis, quia baptizatus licet toto corpore postea tamen esca spiritali potuque mundaris.

Merito ergo Dauid, et oculos interiores purificatus et dentes, tamquam inluminatos spiritalium dentium candore sermones [*]( 10 Ps. 13, 3 14 cf. I Cor. 10, 2 15 I Cor. 10, 3-4, 19 ci Ex. 15, 23.25 20 cf. Ex. 1. 27 21 cf. Ex. 17, 5—6. Num. 20, 11 22 I Cor. 10,4 23 cf. Ps. 77, 25 ) [*]( 4 ni R solutus NTa 5 quadam Ptn2 6 suffocentO tibi om.M 9 uitale ARml uitali ORm2 suco ORtn2 corpnseiusO 10 sepulcrum Am2v 11 aoxias R 14 babtizati P (sic saepe babt) 18 accideret AR 19 mirrae OR mirrei a myrrJiae v 20 agnoscimus a 21 petiae om.AR inrigua AR 22 ideo] unde a manna <m.NT 24 euuangeliis (siei O qui AGR baptizatos GTa babtizatis Pml 25 mundaris 0Pm2v mtmdari cet. a 26 purificatus Pm2 purilicatos eet. av proferens sermoaes diett O )

368
profert dicens: feci iudicium et iustitiam. ille est enim uerus dentium fulgor, ubi bene consciae mentis resonat canora confessio, ille mundus oculus, quem peccatorum grauium trabes

nulla depresserit, quem purgamentorum leuiuin festuca nulla turbauerit. iste oculus iustitiae defecit; qui enim Christo adhaeret unus est spiritus. et Balaam petebat, ut anima sua deficeret in animis iustorum, id est ut proprii obliuisceretur erroris, quod suum erat, deponeret, quod iustitiae et aequitatis, adsumeret. sed progrediamur ad cetera.