Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Qui sunt igitur iustarum dentes animarum nisi qui informem ac durum accipientes cibum uel frigidum plerumque uel [*]( 3 cf. Hier. 8, 22. Gen. 37, 25 14*Prou. 22, 20 25*Gen. 49,12 ) [*]( 1 ergo Oml sanctorum 0 2 galaath P 5 hismahelitae OP hismaelitae a 9 mundo G resurgunt v 12 ulla] aliqua 0 15 et] in Na, adIl. in μ 19 uidenmt T 21 ableuant Pm2 abluunt ARm2 alleuant GMNOPmlav abluelant Rm122 pulcherrimas Rm1 23 corde Rml 26 qua 0 27 officia humanae O munere Rml 31 ac} et 0 )
par est igitur ut diuidas primum, si solida tibi uidetur esca quae sumitur, et distinguas eam atque emollitam sine noxa aliqua animae in omnia eius membra naturali diuisione transfundas, ut uitalem sucum omne eius corpus epuletur. nihil cadauerosum, nihil mortuum ore tuo sumas, ne dicatur: sepulchrum patens est guttur eorum, sed uiuum haurias uerbum, ut in tuae mentis uisceribus possit operari.
Hi dentes super lac candidiores, quia dentes iustorum sunt. denique cum omnes in Moyse baptizati in nube et in mari patres nostri fuerint, non otiose tamen scriptum est, quia omnes eandem escam spiritalem manducaueruntet omnes eundem potum spiritalem biberunt, ut istis sanctorum dentibus maior quidam fulgor accederet, quos post transitum Maris Rubri Myrrae fontis amaritudine per ligni gratiam temperata cognoscimus esse mundatos, deinde duodecim fontium potu, postremo petrae spiritalem undam uomentis inriguo; petra enim erat Christus.