Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

His nos uulneribus offeramus, quibus quicumque mortuus fuerit mortem gustare non poterit. talis eorum mors qui dominum sequebantur, de quibus dictum est: sunt aliqui de istis adstantibus qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis uenientem in regno [*]( 2. &*Cant. S, 6 14*1 loh. 4, 8 15 cf. Hebr. 4,12 20*Cant 2, 5 23*Prou. 27, 6 27*MattL 16, 28 ) [*]( 1 configitur clauis AJB 2 dicentem Iesnni MNOP 5 corde tno RmI, add. hoc MNctv 7 reuiuiscat ANPm2Rm2av reuiuificat 0 erroris resorgat Nav 10 ergo om.N 14 est deus Rav 16 pr. etj ac Aav intimo Mml 17 est durns] edurus P, in mg. m2 edurus id est uaide durus durum R 18 in- femis MNPmla purgat Am1R 21 alt. suum om.N 23 utiiiora Oav 26 talis] add. enim v eorum] aid. erat a )

352
suo. merito Petrus non timebat hanc mortem; non timebat enim

qui dicebat, quia, etsi oporteret eum pro Christo mori, non eum relinqueret aut negaret. tollamus ergo crucem domini quae configat carnes nostras, peccatum destruat. est timor qui configit carnes: nisi quis tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus. ille enim dignus qui habet Christi timorem, ut crucifigat carnale peccatum. hunc timorem sequitur caritas, quae consepulta cum Christo non diuellatur a Christo, moriatur in Christo, adtumuletur Christo, ut cum Christo resurgat.