Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non ergo interuallo locorum deus relinquitur, sed prauitate morum et deformitate gestorum. discedit a domino qui se elongat ab eo, quemadmodum audita praesentia dei Adam latere cupiebat. sed discedens a domino salutem habere non poterat, quoniam scriptum est: ecce qui elongant se abs te peribunt. unusquisque igitur suis studiis sese aut mngit aut separat.

denique quam plerosque nec locorum interualla secernant uel finitima et uicina conectant, indicio est, quia sunt plerique in corpore siti, qui peregrinantur a corpore et adsunt deo, ut ille, qui dicente deo: quem mittam? respondit: ecce ego, mitte me. audet et Paulus adesse deo, quia nihil in se praeter carnis materiam uidebat esse corporeum. exiuit et Cain a facie dei, postquam commisso parricidio gerendam peccatorum suorum paenitentiam non putauit.

Recte autem ait: ad nihilum deduxisti praeuaricatores. non \'peccatores\' dixit, sed \'praeuaricatores\'; nam quae nobis spes foret, quando omnes sub peccato sumus ? etiam illud pulchre: omnes ad nihilum deduxisti praeuaricatores. siue ille diues sit, nihil illi diuitiae suae prosunt, [*](5 cf. Luc. 15,12 sqq. 11 cf. Gen. 3, 8 12 Ps. 72, 27 16.18 cf. II Cor. 5, 8 17 Esai. 6, 8 20 cf. Gen. 4,14 22. 25* Ps. 118, 118 24 cf. Rom. 3, 9 ) [*]( 1 coaceruat AGMNPm2Rm2av 2 seruaturj add. excellens uel superabundans APm2R excellens 0 3 dementia A quiaj que ex qui Mm2 4 noluerunt GNPR 6 eum] cum GMNPRTa 7 discessisset codd. praeter 0, a liquerat N 8 tunc cum a nollit Gml confiteri av ergo] enim 0 10 ab eo] a (ab MN) domino GMNPRa a deo 0 11 dei] domini 0 12 poterit MmlNa 13 abs] a AOR igitur] enim Pm2 14 iangit] add. deo Pm2 quam] quod Mm2 quia Rm2 15 et] uel NTa 17 at] quia ut 0 dicenti GMOv domino AH 18 mitte me om-AGMNTa 20 et om- a 24sub peccatoJ peccatores NT 26 illiJ ille MmlN )

348
siue honoratus, nihil dignitas, siue potens, nihil potentia. sed aliud est praeuaricatorem esse discedentem a iustificationibus dei, aliud praeuaricatorem esse terrae; illud grauius, hoc leuius.