Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed ne forte adiuti in necessitatibus postea in prosperis positi neglegamus, docet nos inmemores beneficiorum caelestium nequaquam esse debere, sed meditari iustificationes domini, ut et, cum boni operis aliquid fecerimus, semper tamen nostra ei peccata fateamur; haec enim est iustificatio domini. denique Pharisaei non iustificauerunt deum, qui baptizari baptismo paenitentiae noluerunt.

ergo ille iustificat, quem suorum paenitet delictorum; quem enim paenitet, confitetur, ut est illud: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis. ideoque publicanus magis iustificatus exiuit e templo, quia Pharisaeus se iustificabat suas iustitias praedicando, publicanus autem iustificabat deum iniquitates proprias confitendo. ergo qui meditatur iustificationes domini, semper humiliatur, non

hodie humiliatur et cras exaltatur, sed semper humilis corde et mitis affectu est. plus est autem semper quam die ac nocte uel tota die; hoc enim supra tempus est. ergo uel inter angelos adnumeratus dicas oportet iustificationes dei semper et illam quam adeptus es gloriam non tuis meritis adroges, sed diuinae miserationi semper adscribas, ne tibi dicatur: quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? omnis enim creatura quaecumque bona habet accepit a Chiisto, qui totius auctor est creaturae.