Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo non iniquos homines, sed iniquos sermones oderat. denique iniquos, dixit, odio habui, non addidit \'uiros\'. deinde cum dicat Iesus in euangelio: diligite inimicos uestros, dicat apostolus: benedicite eos qui persecuntur uos et nolite maledicere, quomodo excusaretur [*]( 1 *Mattlh 10,37 9*Ps. 118,113 16 Rom. 2,13 19 cf. II Beg. 18,5 20 cf. II Reg. 1, 15 23 Ps. 118,113 24 Matth. 5, 44 25*Rom. 12, 14 ) [*]( 1 et] aut NOav plus] pergit A 2 esse] se esse 0 3 pr. quij quia P quam christum parentes 0 4 amorem om.GMNa (dilectionem s. deferimus scr. Mm2) 5 generationes Rml 6 oportet amare (om. debemus) a quij quia Mm1 quia est Mm2 est om.M 8 que 0 10 autem om.AGm1R 11 pr. legis] leges Rml 12 noncupuit Mm1 Graeca om.N, plus minus corrupta in cd. 13 ἐμίσησα b EKEINA AGMPB echeyna 0 xai a,om,μ qui] quia b 14 non sernant] seruatAPjS 16 sed] tantum sedMmZNa 17 redarguet (om. me) 0 20 regis onuO 23 iniquos v hos eodd. iniquos hos a 24 deinde] denique a hiesus P 25 dieat] add. et Bm2 persequuntur Aav )

342
iste uir secundum euangelicam uiuens disciplinam, si iniquos homines odisset, nisi intellegas quod iniquitatem odio habuit, non eos qui,

etsi operarentur iniquitatem, possent tamen euangelica praedicatione conuerti? aut certe nisi ita accipimus, accipiamus quia, sicut ille qui non honorat patrem iniquus est, idem tamen secundum illud exosus patrem, quod scriptum est: qui non odit patrem aut matrem aut fratres aut sorores aut animam suam, non potest meus esse discipulus, etiam laudabilis habetur, sic et iste iniquos odio habuit, eodem modo et eos oderat quo patrem praeuaricantem aut animam suam, praeferens uidelicet uitae huius suauitati gratiam Christi.