Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Ut noueris autem mysticum esse audire, ut audias et intellegas mysteria, de Iudaeis scriptum est, quia mysteria legis audierunt, sed non intellexerunt. unde ait dominus: audi, populus meus, et loquar. lex utique spiritalis est; audi ergo spiritaliter. denique qui sciuit audire, ait: audiam quid loquatur in me deus, id est:
cognoscam quid locutus in me fuerit deus. ideoque alibi ait: quanta audiuimus et cognouimus ea, ut conprehenderet non solum audisse se, sed etiam intellexisse; nemo enim cognoscit nisi prius intellexerit. audi ergo, ne, si te uideat neglegentem, ueniat Petrus, arripiat gladium, abscidat auriculam tuam, quod superfluo habeas aurem corporis, qui audire et examinare non noueris. et fortasse uirtutem [*](14 ci Esai. 6,9. Matth. 13,13 15 Ps. 49, 7 16 Rom. 7,14 17 Ps- 84, 9 19 Ps. 77, 3 22 cf. Matth. 26, 51 ) [*]( 3 Samehc G Samech (Lamech O) littera decima quinta (tT. quinta decima Om2) incipit (om. a) Oa Incipit littera quinta decima samech P IncipitSamech v XYma A XV GMR. om.N decima quinta. 11 4 et om.B 6 ociosum est 0 7 ammoneris NOP 8 soleamus Nv sed] add. id APR 12 que G sequuntur ANav 14 est] add. aure audietis Ov 16 loquar] add. israel Rm2 est om.P 17 qui] add. se Oa quid] quae AB 18 loquetur MmlPml me] add. dominus Mav id est] idem Mml, aàd. ut GMNa iuerit in me O 20 se om.AR 22 ai te] rite AGPR uideat] uel adeat AR audiat GM uiderit 0 adeat P 23 abscindat MNv superflue NPRTa habens Ta corporis] add. sis Tm2a )
Meritoque hanc litteram \'firmamentum\' alii interpretati sunt, quod cum superiore interpretatione concurrit; nisi enim unusquisque audierit quid sequi debeat, nemo firmatur. in officio igitur audiendi omnium firmamentum est.