Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

1 Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. quanto erga dominum propendat affectu, sanctus propheta Dauid hoc uersiculo declarauit, quia, cum suos inimicos nequaquam sit persecutus — utpote qui et regis Saul, a cuius insidiis periculum salutis cauere uix poterat, nec uitam putauerit adpetendam et mortem aestimauerit uindicandam et parricidae filii ingemuerit interitum et multorum persequentium se flagitiis adpetitus ignouerit, ut ipse

ait, quia uicem iniuriae laedentibus non rependerit —, praeuaricatores tamen diuinae legis exosus horrescat. in quo utique et clementia morum eius mansuetudoque pietatis et uehemens deuotionis aperitur intentio euangelici praecepti conueniens disciplinae, quam prophetico spiritu praeuidebat. etenim dominus Iesus et nostrorum inimicorum dilectionem nobis expetendam esse praecepit et dei hostes, etiamsi nobis aut parentum aut filiorum aut coniugii germanitatisque necessitudine copulentur, odio persequendos. sic enim scriptum est: si quis uenerit ad me et non oderit t patrem et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc etiam et animam suam, non est m e dignus.