Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Audiamus igitur commoda hereditaria. remissio peccatorum hereditas Christi est. certe solida per singulos et in commune est lucratiua; quibuscumque enim conlata fuerit, nulli decedit, accedit omnibus. corpori adquiritur quicquid unicuique relaxatur. nam si angeli super uno peccatore paenitentiam agente laetantur, quia lucrum suum putant hominis redemptionem, quanto magis lucrum summ generis quod est lucrum naturae!

hereditas Christi est resurrecno. hanc quisquam damnum suum dixerit, quae m uno communis gratiae nomen inuenit? Christus enim resurgens omnibus resurrexit, quoniam per hominem resurrectio mortuorum. quomodo igitur potest singulorum esse dispendium quae est totius corporis et humani generis reformatio?

recitetur itaque testamentum et institutiones eius consideremus: testis est autem nobis et spiritus sanctus; cum enim dixerit: hoc autem testamentum quod testabor ad illos, dicit dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas et peccati et iniustitiae eorum non ero memor.

o uere testator aeternus, qui nostris cordibus leges adfigit suas et scribit in sensibus, ut nihil aliud cogitare nisi diuina praecepta possimus, nihil aliud sentire nisi dei oracula debeamus! dedit gratiam, reformauit naturam, sibi qui obliuisci nihil solet memoriam meorum abstulit peccatorum, mihi dedit praeceptorum suorum.