Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qui sunt isti peccatores qui posuerunt laqueos? aperuit tibi apostolus auctorem omnium peccatorum et demonstrauit dicens: qui uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et laqueum diaboli. aduertis laqueum diaboli esse diuitias, quem tetendit etiam saluatori? sed ille, qui nihil habuit quod posset princeps istius mundi ueniens suum dicere, laqueorum eius uincla dissoluit.

ac ne mediocrem hunc laqueum putes, hic laqueus ludam apostolum strangulauit. qui miser cum esset inlaqueatus ut proderet dominum, ubi aduertit quantum sceleris esset admissum, laqueo se ipse suspendit. sed et ipse laqueus diaboli fuit, ut non ageret paenitentiam, sed laqueo se suffocaret. deus enim etiam in ipsos pius est proditores, ut ad paenitentiam prouocentur atque