Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sub lege esset se exhibuit, cum sub lege non esset, ut eos seruaret qui sub lege uiuebant. infirmis infirmis factus est, ut infirmos adsumptione infirmitatis propriae sustineret: omnibus omnia factus est non legitima necessitate, sed uoluntatis obsequio. aperuit mihi huius altitudinem consilii in epistula ad Philemonem scripta, quia quod ipse esset alium esse uellet, ut uoluntate potius quam necessitate detulisse domino uideretur.

I itaque pro Onesimo interueniens sic ait: tu autem illum ut mea uiscera suscipe; quem ego uolueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in uinculis euangelii, sed sine consilio tuo nihil uolui facere, ne uelut ex necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium. quam sedulus suasor. qui cum esset uas electionis diuinae, consortium consilii non