Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid igitur iurauit Dauid? custodire iudicia iustitiae domini. in nullo uidelicet iam perfectum. iam instructum diuinae iustitiae mouebant iudicia. quanti mouentur, cum uident iustum aliquem orbatum liberis dispendiisque frequentibus ad ultimae egestatis deductum necessitatem, ut ipsa alimentorum habere sub-

sidia non possit, fractum aegritudine graui et perpetua debilitate uexatum, ut obire nequeat communis officia naturae! sed qui firmus est non mouetur et is magis intellegit dei iustitiam praedicandam, quia corripit dominus quem diligit. numquid non frequentius corripitur filius quam seruulus? iniusta ergo pietas patris magis quam domini seueritas ? asperioribus exercet pater filium quam dominus uernaculum, sed dura patris non aestimantur inpertita flagella. quia uult meliorem filium esse quam seruulum. eruditio ergo plena iustitiae est.