Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

unde uide ne illud magis significare uideatur, quod ei qui in lege meditatur semper dies est et lumen sine defectu, quod nullae tenebrae noctis interpolent. alioquin quomodo neglegentiorem in processu operis declararet quem diligentiorem in ipsis operis sui propheta principiis esse uoluisset? in die ergo meditatur legis et euangelii praedicator.

Et fortasse illi qui nouum non recipiunt testamentum in nocte legerunt et ideo nescierunt neque intellexerunt. unde saluator, ne etiam nos legeremus in tenebris, admonet dicens ambulandum in die, quia non offendat qui in die ambulat; uidet enim gratiam lucis. qui enim ambulat in tenebris, scopulum offensionis incurrit.