Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

hoc ipso caritas crescit affectu, quod ipsum testem aduocat cui munus dilectionis inpenditur nec speciem, sed plenitudinem caritatis tali conuentione testatur. hac usus est Petrus: tu scis, inquit, domine, quia diligo te. sed qui diligit dominum legem eius diligit, sicut Maria diligens filium omnia uerba eius in corde suo materno conferebat affectu. diligens te feci uoluntatem tuam, scriptum est.

ideo commisit et Christus Petro, ut pasceret gregem suum et domini faceret uoluntatem, quia caritatem eius agnouit. qui enim diligit, ex uoluntate facit quae sibi sunt imperata, qui timet, ex necessitate. itaque dominus operationes seruulorum suorum spontaneas probat potius quam coactas. ideo ex seruis liberos facit, ut uoluntatum nostrarum munera quam necessitatum obsequia conferamus.

Non potest dicere Marcionita: quomodo do dilexi legem tuam!, qui legem non suscipit; non potest dicere Iudaeus, qui legem spiritalem ignorat et litteram legis nudam, non sensum legis intellectumque meditatur. solus ergo dicit christianus, qui multum iam legis cognitione profecerit, qui non poenam legis pauido corde formidet, sed diuina mysteria ueri Hebraei, ueri sabbati, uerae remissionis intrepido rimetur affectu. uere ergo diligit qui sine [*]( 4 cf. Deut. 6, 5 7*Ps. 118, 97 10*Ioh. 21,15 12 cf. Luc. 2,19 13*Esai. 48, 14 14 cf. Ioh. 21. 18 21 Ps. 118, 97 ) [*](1tota-estom.AR 2instruat AR 4inlegeesse AVPau 6 mutatione O 7 legem tuam N 8 caritatis O 10 inquit om.GMNmlOPR 11 deiim a 14 tuamj add. sicut N et om.NTa 17 seruorum AB 18 coactus R 19 nt] add. potius Mm2 magis av nostram Mtnl nostronun llml quamj potius quam O 21 marcionista Om2Rm2v 22 tuam] add. domine O suscepit GMOPml 23 spiritualem GMN non OILN sensu B 34 christianus dicitO 25 proficerit Pm1Rm1 27 miretur (i ex e A) eodd. praeter O,a ergoJ enim O )

284
tristitia, sine timore uoluntario potius studio quam coacto praecepta conseruat.