Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Est etiam uis feruentior uerbi sicut uini, est etiam in lactis specie sermo lucidior. edite, inquit, proximi mei, et bibite et inebriamini. bona ebrietas, quae ad meliora atque iucunda facit quendam mentis excessum, ut inmemor solicitudinum animus noster uino iucunditatis hilaretur.

bona mensae spiritalis ebrietas; denique poculum inebrians quam praeclarum! sed et alibi habes: riuos eius inebria, multiplica generationes eius, eo qoud ebrietas terrae, cum infusa fuerit imbre caelesti, suscitare semina, fructus multiplicare consueuerit.

itaque uerbum dei, quod sicut pluuia descendit e caelo, ubi uenas terrae nostrae uel animae ac mentis inebriauit praedicatione diuina, excitauit uirtutum studia diuersarum fructusque fidei et castae deuotionis adoleuit. meritoque dicitur ei: uisitasti terram et inebriasti eam. susceptione etenim corporis uisitauit, ut sanaret infirmos, inebriauit gratia spiritali, ut anxios iucunditate mulceret.