Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

profunda in uerbis usitatis uidemus mysteria, totum hoc spiritale. quibus precibus emerear ut ueniat dei uerbum, intret ecclesiam, fiat ignis consumens, ut exurat faenum et stipulam et quicquid est saeculare consumat, graue plumbum iniquitatis, quod in plerisque est, liquefiat igne diuino et ferreus quidam peccati rigor superno mollescat incendio, meliorentur uasa aurea et argentea, ut omnis sapientium sensus, omnis sermo prudentium-

dentium flagrantiiun passionum calore decocto incipiat esse pretiosior. bonus ignis caritatis quo corpus omne ecclesiae in mutuam adolescit gratiam; bonus ignis dilectionis quo unusquisque sanctus ad reuerentiam sui auctoris accenditur. sed qui deum diligit non perfunctorie diligit, sed diligit legem eius, praecepta custodit, iustificat cor suum non dictorum sonora praedicatione, sed studiosa imitatione factorum. doceat igitur nos deus, quemadmodum a sanctis suis diligitur.

Sic inqu ens propheta adicit: quo modo dilexi [*](3 cf. Luc. 24, 32 5*Ezech. 22, 19—21 10 cf. I Cor. 3,12—13 lIef. Hier. 6, 29 13 cf. II Tim. 2, 20-21 23*Ps. 118, 97 ) [*]( 1 inradiat] ardeat GJINOTav redeat P rideat Rml inradiet Rtn2 lege- rimusO 2quo]co AGMPR lectiones APR 3 occulto A assumamnsa post adsumimns denuo add. intellectu AGPR, del. M spirituali GM cleophas GMNRTov dicebatarderecorsuumO 4 scripturas christus O 5 iezechiel AO ezechihel P 6 insufflabo 0 in igne NPT ignem eel. av 9 misteria OPR mereamur GM (s. scr. uel merear) emercamur Oml emereamur Om2v 10 uerbum om.GJ! intret] add. in Ov ecclesia P faenum a foenum GMP fenum eel. v 11 est om.A saecularis APR plumpum P 12 quod] qui PRtnl quae Rm2, om.GMml im AR fiat lique Nml ferreos Pml 13 quidem o 14 prodentium R 15 decocto scripsi decoctos Pml decoctus GMOPmaav recoctus eel. 16 earitas N qui R mutuatam GM 18 diligit deum 0 20 dietorum] sonorum AP R studia PRml 21 factorum imitatione a 22 diligatur Ov, add deus GMN Pmla 23 Sie-adicit om-GM sicut AP adicit R dicit ANPTa subiungit Ov, ef. Explan. ps. 39, c.2 legem tuam MO )

283
mandatum tuum, d omine! tota die medit atio mea e s t. diligentis circa studium cognoscendae legis haec uox est, quae instruit perfectionem hominis, quam totus hic psalmus informat. et quoniam maximum mandatum esse n ege cognouit, ut diligamus dominum deum nostrum ex toto corde nostro et ex tota anima nostra, sui imitatione nos quoque quos erudire studet uult esse perfectos dicens: quomodo dilexi mandatum tuum, domine!

hoc ipso caritas crescit affectu, quod ipsum testem aduocat cui munus dilectionis inpenditur nec speciem, sed plenitudinem caritatis tali conuentione testatur. hac usus est Petrus: tu scis, inquit, domine, quia diligo te. sed qui diligit dominum legem eius diligit, sicut Maria diligens filium omnia uerba eius in corde suo materno conferebat affectu. diligens te feci uoluntatem tuam, scriptum est.