Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ab omni uia maligna prohibui pedes meos, ut custodiam uerba tua. uere dignus qui super seniores intellexerit, quandoquidem diuino est honoratus spiritu, ut seniores doceret non solum intellectus ueritatem, uerum etiam peccati fugam culpaeque cautelam. itaque cum fragilitas humana prona sit, ut ad imum affectibus et currente uestigio feratur in uitium, docet quemadmodum uiae istius lubricum, itineris huius anfractus uiantem implicare non possit.

prohibui, inquit, pedes meos a maligna uia, hoc est ab istius saeculi uanitate, quia saeculum in maligno positum est. dubium quicquid est et ancipitis effectus, hoc malignum est; ut lux dubia maligna dicitur, ita malignum est quicquid admiscet malitiae tenebras ueritati. reuoca ergo ab istius mundi lubrico pedes animi tui et mentis incessum. prohibe, inquam, resiste cupiditatibus, obsiste motibus qui uidentur inruere sicut bestiae atque iumenta, ut teneros fructus et noua ruris huius nostri culta depascant.