Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Unde et Hieremias propheta sub hac littera in Threnis ait: ut humiliaret sub pedibus omnes uinctos terrae et declinaret iudicium uiri contra faciem altissimi, ad condemnandum hominem cum iudicatur, dominus non dixit, et infra: de ore altissimi non exibunt mala. humilitas ergo, quae a domino est, plena iustitiae, plena est aequitatis, quia non exeunt mala de ore domini. denique qui humiliabatur a domino dicebat: humiliatus sum, et saluum me fecit.

Ergo sicut prudenter considerandum est, quando humilitas a domino sit causa probationis, quando etiam ipsa ab homine [*]( .4*Ps. 118, 89 10*Ps. 118,92—93 19*Thren. 3,34-36 22*Thren. 3,38 26*Ps. 114. 6 ) [*](def. A) [*]( 1 aperuisset 0 Iesu] add. et 0 3 prima om.Oml, add. pro 0m2 3 uideatnr] add. uersus primus incipit a 4 uerbum tuum permanet 0 9 alt. te] et b, om.MNa 11 forte NOTa 12 iustificationes tuas 0 15 et tolerare om.NT 17 correcitonem Tm2a 18 et om.O et—propheta om.N propheta iheremiasO propheta om. a 20 etj ut Rm2 21 et ad a 22non disit om.O 24 deo a alt. est inte iustitiae tr. M 28 inferente Prn2 )

255
inferendae humilitatis inpressio, quae tamen ipsa solet patientia et magnanimitate tolerari, ita etiam sapienter considerandum, quid sit in aeternum in caelo uerbum domini permanere uel, sicut aliqui codices habent, in saeculum, quia Graecus elg tbv cdcbva posuit, quod diuerse interpretati sunt translatores, alii \'in aeternum\', alii \'in saeculum\'.