Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nunc, quia consummationis finem agnouimus, agnoscamus quid sit: latum mandatum tuum ualde. legimus quod angusta sit porta, per quam ingrediantur qui aeternae uitae fructum adipiscuntur. rara enim uirtus, difficilis passionum tolerantia, plures qui saeculi huius spatiosa sectentur, qui dicant: angusta et arta nobis est uia quae ad deum ducit; conterimur in illa, relinquamus eam.

quomodo ergo dicit propheta latum mandatum dei et ualde latum ? ideo, quia angustae uiae latum mandatum necessarium est. denique hic ipse propheta ait: in tribulatione dilatasti mihi, et iterum: in tribulatione inuocaui dominum et exaudiuit me in latitudine.