Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Apostolorum itaque uox ista est, nec omnium tamen apostolorum; nam et ludas apostolus fuit et in conuiuio Christi inter apostolos recumbebat. dicebat et ipse: tuus sum\', sed uoce, non corde. uenit et introiuit in eum satanas et coepit dicere: \'non est tuus, Iesu, sed meus est. denique ea quae mea sunt cogitat, quae mea sunt, in pectore suo uoluit. tecum epulatur et mecum pascitur, a te panem accipit, a me pecuniam, tecum bibit et mihi tuum sanguinem uendit; tuus est apostolus et meus est mercennarius\'.

Non potest dicere saecularis: tuus sum\'; plures enim dominos habet. uenit libido et dicit: \'meus es, quia ea quae sunt corporis concupiscis. in illius adulescentulae amore te mihi uendidisti, in illius concubitu meretricis pretium pro te adnumeraui\'. uenit auaritia et dicit: \'argentum et aurum quod habes seruitutis tuae pretium est; possessio quam tenes iuris tui emptio, uenditio libertatis tuae est\\ uenit luxuria et dicit: \'meus es.

unius diei conuiuium pretium tuae uitae est; ille sumptus epularum tui capitis licitatio, tui est summa contractus et, quod peius est, caro emptus es, uilior cibo es tuo; pretiosior est unius diei mensa tua quam totius temporis uita. inter calices te redemi, inter epulas adquisiui\'. uenit [*](lcf. Rom.11,36 2*Matth. 19,21 4 cf. Matth. 19,22 6*Matth. 19,27 9 cf. Matth. 26, 20 11 cf. Ioh. 13, 27 ) [*]( 1 angustatus APm2R 2 cui dictum est in euangelio N esse]add. uadeO 5 quod om.AR plus (pluris a) esset quod NTa plus esset] plura P corr. reliaquerej add. et AOR iuberetur] add. quam a alt. esset om-Na 6 iIIe- 7 sumus te om. NT qaid Rml potest dicere NOav relinquimas Rml 11 sathanas Oa 12 ifewi (m in ras.) A iesus B 15 tnus-mercennarius om.N ait. est om.MOa mercenarius Mv 16 saeculares Rtnl tuus sum om..AOR 18 adolescentulae codd. praeier A,av mihi om.N 22 tuae otn.GmlOR luxoriaRml 23 illi Mm1N 24UgatioGMpollicitatioNm2litatioa carneMO emptas esj add. precio a 25 too] to A ) [*]( LXIL Ambrus. Pars 5. Petschenig. r ) [*]( 18 )

274
ambitio et dicit tibi: \'plane meus es.