Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Explanauimus igitur, ut potuimus, quid esset: in aeternum, domine, permanet uerbum tuum in caelo. possumus tamen et sic intellegere, quia in caelo magis permanet in aeternum, ubi angeli et archangeli, Cherubim et Seraphim, quoniam homines quamuis sancti sint, tamen affectus eorum saepe mutatur. nunc gaudemus, continuo maeremus irascimur ingemescimus.

in ipsa paenitentia non uult nos satis contristari apostolus, ne tristitia absorbeamur. ubi ergo iracundia, ubi tristitia grauis, non permanet ibi uerbum. denique de solo domino Iesu dictum est a Iohanne, quia uidit spiritum descendentem de caelo sicut columbam et manentem super eum.