Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus secundus: defecerunt oculi w e i in eloquium tuum dicentes: quando consolaberis me? supra πϱατιxόν hic ϑεωϱητιxόν. ibi in salutare defecit anima, eo quod concupiscit eum cuius passione [*]( 2*Ps. 141, 3-4 7 cf. Ps. 141,4 15 cf. Ps. 62, 11 19 cf. Act. 4. 12. Ioh. 14, 6. I Cor. 1,24 22 Ps. 118, 82 24 cf. Ps. 118, 81 ) [*]( 1 fieret illius 0 2 ipse om.O in posterioribus ipse av 5 pr. deficit scripsi defecit eodd. av spiritus eius GM all. defecit GOPRa 7 semitas Aml sum M 8 semita GMNT 9 sequentium GMmlOPR 10 concupiscamus illud a alt. illud om. a 11 pecunias Pml 12 exagitur Rml 13 fallacibus O 16 superna T 17 ad(at-)tollat AGMORav igitn r] add. se Oav uiribus snis Oav 18 salutare Am2GMPml quia R, add. ipse AR 19 enim est N salus] add. uera a 20 adque Rtnl defeeit PmlBm2 21 alt. est] add. De Ktfcera XIAGMR 22 uersus om.MNPv secnndns] n OPR, om. GMNv 23 uerbam av 24 supra] add. est Ov hic om.0 thericon A teorieon 0 theorkon cet. πϱαxτιxην—ϑεωϱητιxην a 25 deficit AOmlv )

237
seruata est, hic in uerbum dei prophetae oculi defecerunt. et uideamus ne, quemadmodum illic adhaerens Christo animo deficit in unum spiritum et fit unus spiritus, ita et deficiant oculi, ut fiat una mens. oculi enim mentis isti sunt, oculi scilicet interioris hominis, non hi oculi qui ministerio funguntur obtutus.

est enim oculus et mens carnis, sed ille caecus est oculus, qui non uidet quae diuina sunt, qui frustra mente carnis inflatus est. est et alius, sensus Christi, quo ecclesia uidet Christum, sicut ipse dicit ad sponsam: corde nos cepisti uno ab oculis tuis. merito uno oculo Christus uidetur, quia non uidetur oculo carnali. aut quia duos oculos habens ecclesia, moralem et mysticum, fidei oculo plus uidet Christum; mysticus enim oculus acutior est, moralis dulcior.