Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hinc ergo colligere possumus quid sit: defecit in salutare tuum anima mea. etenim spiritui adhaerens anima deficit ab en quod est anima et fit unus spiritus, quoniam qui adhaeret domino unus spiritus est. itaque sanctus

et timens dominum nescit aliud desiderare nisi salutare dei, quod est Christus Iesus. illum concupiscit, illum desiderat, in illum totis intendit uiribus, illum gremio mentis fouet, illi se aperit et effundit et hoc solum. ueretur, ne illum possit amittere. itaque quanto maiore desiderio exercitata fuerit anima cupiens adhaerere salutari suo, tanto magis deficit.

ergo ista defectio inminutionem quidem fragilitatis. sed adsumptionem uirtutis operatur. denique ipse alibi [*]( 11 cL Tob. 10, 4 (3) sqq. 17 Ps. 118, 81 19 I Cor. 6, 17 21 cf. Luc. 3, 6 23 gremio fouet = Uerg. Aen. 1, 718 ) [*]( 1 fines Pml 2 defecit NPmlRml 3 propterea N propria 0 proprior PmlR 4 absenslt A dilectio AR quo Aa 5 qui NPm2v quem 0 quae eee. a 6 longior 0 istud Av id in ras. R 7 ergo Ofn.AR unumquemque in id v 9 reciperit PmlRml 11 deficiet AR 14 amor] maior M 15 eo] add. ampiius 0 expectaates Mtnl quodam AGPmlRml 17 deficit 0 19 deficit 3/A OPm2av defecit cet. 21 dominum] deum av 22 in om O 23 uiribus] add. in Mml illi] ille PR effudit PmlR 25 salutare GmlRml saluatoriy Pa 26 suo om.Gml defecit Pml defectio] add. non Gtn2 Mm2P<m2, cf. lin. 16 et p. 236,17 inmunitionem Rml quidem] quandam Pm2 27 ipse om.O )

235
dicens: sitiuit in te anima mea subiecit infra: a d haesit post te anima mea, me suscepit dextera tua. qui enim sitit, cupit semper adhaerere fonti nec aliud nisi aquam sibi expetere et contingere uidetur, ut ipso pascatur affectu. suscipiens ergo dextera (tua) animam meam et de sua uirtute mihi inpertiens facit eam esse quod non erat, ut dicat: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus.

disce autem etiam exemplo defectionem istam nimiae esse cupiditatis: concupiscit, inquit, e t deficit anima mea in atria domini. ante concupiscens, inquit, et quasi totam se effundens in concupiscentiam longo fine suspensa defectione dissoluitur. denique quomodo deficiat anima in salutare dei, Hieremias docet: et factum est, inquit, in corde meo ut ignis ardens flammans in ossibus meis, et dissolutus sum undique et ferre non possum. hoc igitur inflammatus desiderio ait Dauid: defecit in salutare tuum anima mea, et in uerbum tuum speraui.