Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque, tamquam curuatus multo amplius anima ac mente quam corpore, exorsus est Dauid dicens: defecit in salutare tuum anima mea, et i n uerbum tuum spero. non usitatus sermo nos capiat, ut tamquam corporeae fatigationis defectionem huiusmodi iudicemus. neque enim hoc solum dixit: defecit anima mea, sed: defecit in salutare tuum.

itaque ut de usu capiamus exemplum, si uerbi gratia dicamus: \'defecit ille m illam\', uidetur exprimi hoc uerbo, quod totus in mulieris desiderium cupiditate transierit. et quicquid est quod uehementer expetimus, nisi eius maturiorem habeamus effectum, id nos uidetur longa quadam intentione lassare.