Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Merito ergo Dauid occasiones expetit triumphandi et certandi copiam pro deuotionis eruditione non metuit, qui nouerat persecutiones iniquorum proficere ad incrementa uirtutis. non enim dixit: \'quia persecutiones patior, adiuua me\\ sed:

iniuste, in-_ quit, persecuti sunt me, adiuua me. potest enim quis et persecutiones pati, sed non iniuste, quia est etiam iusta persecutio, si oderimus obscenos, si infesti simus iniustis, si iniquos uelimus opprimere, ne pluribus noceant, si auarum fraudis suae conpendiis exuamus, si execremur insolentiam superborum. qui autem pro fide, pro iustitia, pro castitate persecutionem patitur, bene is dicit: iniuste persecuti sunt me, adiuua me.

Sequitur uersus septimus: paulo minus consummau er unt me ira terra, ego o autem non dereliqui mandata tua. non superfluo diuinum quaesiuit auxilium, qui sciebat sibi aduersus fortes esse certamen pluraque sibi proelia praeparata dimicaturo nunc aduersus nequitias spiritales quae sunt in [*]( 17-24*Ps. 118, 86 25 Ps. 118, 87 29 ef. Eph. 6, 12 ) [*]( 1 cottidiana G 2 calcandae om.N perceperat 0 4 persecutiones plures M 5 adolator P caliidam NO mente MPmlT adolationem GMP adolatione RTHI 8 quod] quos Am1Rm1 quia Am2 9 gloriae Nav quia Rni2 12 exagitan MPml 15 pro deuotione uirtutis 0 nouerit GMNOPa 17 sed—18 alt. me om. codd. praeterO 19 et om.O 20 sumus MNOPa 23 prouide N his 0 25 uersus om.P septimus} YII NOPR, otn-AOM 2sadaersomO )

249
caelestibus, nunc aduersus calorem sanguinis et innumeras corporis huius inlecebras, quarum nexu uario et diuturna conluctatione lassa- TUS Pudendo corruisset certamine, nisi fidei se radice tenuisset.