Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non uacabat animo corporis delectatione dissolui et huiusmodi quae secundis rebus excitari solent admittere passiones. ideo apostoli cum caederentur includerentur, exultabant, quod illis iniuriis aeternae gratiae meritum lucrabantur, qui digni fuerant pro Christi nomine iniurias sustinere. non illis erat cura de patrimonio, studium de potestatibus et honoribus, non de praelatione, quae etiam iustos exagitare consueuit, sed ille se praeferri putabat, qui esset pluribus uerberibus flagellatus.

Merito ergo Dauid occasiones expetit triumphandi et certandi copiam pro deuotionis eruditione non metuit, qui nouerat persecutiones iniquorum proficere ad incrementa uirtutis. non enim dixit: \'quia persecutiones patior, adiuua me\\ sed:

iniuste, in-_ quit, persecuti sunt me, adiuua me. potest enim quis et persecutiones pati, sed non iniuste, quia est etiam iusta persecutio, si oderimus obscenos, si infesti simus iniustis, si iniquos uelimus opprimere, ne pluribus noceant, si auarum fraudis suae conpendiis exuamus, si execremur insolentiam superborum. qui autem pro fide, pro iustitia, pro castitate persecutionem patitur, bene is dicit: iniuste persecuti sunt me, adiuua me.