Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

subiectus est igitur aduersarius secundum domini sententiam. etenim dominus Iesus ueniens in hunc mundum per uirginis partum subiecit animae nostrae omnes contrarias potestates, ut fide tua, uerbo tuo, conuersatione tua et operibus conterantur. si ergo non conteris aduersarium, tua culpa est, qui permissa non uteris potestate. in nobis est igitur, ut aut subiciatur aduersarius aut resultet.

si enim actus noster displiceat, incipit aduersarius superbire, si autem bonis inhaereamus operibus, exerceamus studia castitatis iustitiae continentiae, calcamus serpentem et scorpionem. calcamus enim illum pedibus castitatis, conterimus scorpionem, ne possit excutere, calcamus uestigiis continentiae, uerecundiae iustitiaeque gressibus. possumus ergo et in hac breui uita triumphum de aduersariis habere perpetuum.

Sequitur uersus quintus: narrauerunt mihi iniusti exercitationes, sed non sicut lex tua, dom in e. bene optat iudicium sibi fieri de persequentibus, qui non solum opera iusti inpedire, uerum etiam fidem superflua narratione conati sunt. etenim quasi fabulae cuiusdam naenias narratas sibi dicit ἀδολεσχίας, hoc est superfluas loquacitates. narratores enim superflui sicut hirundines disputationis suauitatem natiuae loquacitatis continuatione corrumpunt, ut Aristotelis sententia est.