Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

conterat deus satanan sub pedibus uestris cito. ex hoc ergo persecutore iudicium sibi fieri gestit, ut fidei propheticae uestigiis aduersarius conteratur et comminuat eum sub pedibus suis propheta sicut puluerem et in hac corporis sui militia constitutus, quamuis breues dies uitae sint, triumphum tamen de aduersario adipiscatur, quo reformati hominis in ueterem gratiam, quem ante delictorum uinculis tenebat adstrictum et feruentis libidinis lassabat [*](l*Ps. 1, 5 9 cf. Ioh. 3, 18 ll*Luc. 10, 19 15*Matth. 8, 29 2Q*Rom. 16, 20 23 ci. Ps. 17, 43 25 d. Hiob 14, 5 ) [*]( 2 iudicio] iudicium 0 3 remuneraueris Tm2a remuneras v prouehas Ta 4 corones Ta prophetico ore promissis seripsi propheticorum praemiis (poenis NT) codd. propheticorum av 6 dies post uitae s.l.N 8 nam] non 0 9 persequentibus 0 10 credunt-iudicati sunt N PTa 11 habetis Bml 12 caleare NT supra MN a 13 scorphiones B supra 0 18 in homine sibi 0 hominem P uendieauit MNm2a 21 satanam Nv sathanan O 23 comminuet APmlBml sibi sub N 24 hoc AOMmlPml 25 dies uitae breaes Nav 36 quo] qui GMNP homines Pml_ )

245
aestu, libertatem ingemescat, potestatem sentiat.

subiectus est igitur aduersarius secundum domini sententiam. etenim dominus Iesus ueniens in hunc mundum per uirginis partum subiecit animae nostrae omnes contrarias potestates, ut fide tua, uerbo tuo, conuersatione tua et operibus conterantur. si ergo non conteris aduersarium, tua culpa est, qui permissa non uteris potestate. in nobis est igitur, ut aut subiciatur aduersarius aut resultet.

si enim actus noster displiceat, incipit aduersarius superbire, si autem bonis inhaereamus operibus, exerceamus studia castitatis iustitiae continentiae, calcamus serpentem et scorpionem. calcamus enim illum pedibus castitatis, conterimus scorpionem, ne possit excutere, calcamus uestigiis continentiae, uerecundiae iustitiaeque gressibus. possumus ergo et in hac breui uita triumphum de aduersariis habere perpetuum.

Sequitur uersus quintus: narrauerunt mihi iniusti exercitationes, sed non sicut lex tua, dom in e. bene optat iudicium sibi fieri de persequentibus, qui non solum opera iusti inpedire, uerum etiam fidem superflua narratione conati sunt. etenim quasi fabulae cuiusdam naenias narratas sibi dicit ἀδολεσχίας, hoc est superfluas loquacitates. narratores enim superflui sicut hirundines disputationis suauitatem natiuae loquacitatis continuatione corrumpunt, ut Aristotelis sententia est.