Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Defecerunt ergo oculi prophetae in uerbum dei dicentes: quando consolaberis me? si oculi isti significati sunt, quibus cernimus et uidemus, dicere debuerunt: \'quando consolaberis nos ?\', hoc est non singulariter, sed pluraliter. sed quia oculus mentis et oculus carnis unus oculus fiunt et tunc homo consolatione fulcitur, cum caro et mens diuersa non cupiunt, sed unum desiderant, unum requirunt, ideo intenti ad eum, qui ait: ego etpater unum sumus, isti quoque oculi unum esse se confitentur, quia uno atque eodem desiderio officioque funguntur.

Deficiebat ergo in uerbum propheta. nos autem otiosos nos putamus, si uerbo tantummodo studere uideamur, et pluris - aestimamus eos, qui operantur, quam eos, qui studium cognoscendae diuinitatis exercent. dicunt enim plerique: \'ecce -homo et opera eius\', quasi qui uerbo studeat non operetur, cum magis opus istud quam cetera sint. si enim opus iustitia est, si opus temperantia, si opus fortitudo, utique opus est etiam sapientia; istae enim quattuor principales uirtutes habentur.

nam si operatur Christus secundum quod iustitia est, utique operatur secundum quod aerum est et operabatur, cum esset in principio apud patrem. denique per ipsum omnia facta sunt, et scias operatorem omnium esse et opus nostrum esse Christum Iesum. etenim secundum quod uerbum est, uerbum [*](8 Ps. 118, 82 13 Ioh. 10, 30 26 cf. Ioh. 1, 2 *Ioh. 1, 3 ) [*]( 2 Ionginco Pml optutu N 3 his 0 nelud MPml 5 coepit N festinet Na 6 ut] et AGPTa fit AGPm2a inueniendae Pm2 7 ergo post prophetae tr. M dicentis GMPTa 8 sunt] s GMml 9 discere Pml debuit A 14 se esse AOv 15 unum PSml adque Pml 16 oceisos 0 17 uerbum GMmlOmlPmlR plures NOPmIRa 19 ueritatis NTa 20 quasi] add. uero Ov uerbum NPml maius Mm20v 22 est opus M 23 quatuor GMOPv 24 si] etsi N 26 aput Pml 27 pr. etj ut NOPtn2 Sm2av 28 quod om.M )

240

inquirentibus, grande opus uerbum est. unde cum Martha festinaret circa ministerium, Maria autem uerbum domini audiret, ea quae audiebat ei quae ministrabat meruit anteferri. dicenti enim Marthae: domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adiuuet, respondens dixit dominus: Martha, Martha, Maria bonam partem elegit, quae non auferetur illi. ita uerbum cognoscere maius opus esse quam ministrare diuinae auctoritate sententiae definitur.

Sed fortasse dicat aliquis dictum esse ab apostolo, quia non in sermone regnum est dei sed in uirtute. scriptum non nego, sed in quo sermone, cognosce: nempe quem inflatus effuderit, qui audientibus sermo prodesse non possit, qui sine ostensione sit spiritus atque uirtutis, hunc sermonem Paulus non dignatur cognoscere;