Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique adhortationis diuinae esse misericordiam euidens testimonium docet. Moysi enim dicit deus: misere b or cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. igitur non est uolentis neque currentis, sed miserentis dei. forte dicas: ergo non debemus uelle, currere? atqui neglegentes deus deserere consueuit\'.

non ergo hoc dicit, sed quid dicat consideremus. non uolentis neque currentis hominis perseuerantia est; non est in hominis potestate, sed miserentis dei est, ut possis complere quae coeperis. denique iterum Moysi dicit: quia in hoc ipsum te suscitaui, ut ostendam in te uirtutem meam. colligitur ergo adhortationem diuinae misericordiae deputandam. unde sequitur: ergo cui uult [*]( 14 *Ex. 33.19. Rom. 9,15—16 22 *Ex. 9,16. Rom. 9,17 25 *Rom. 9,18 ) [*]( 1 excipiat Pm2 expectato MmlRa expectat Mm2NP expetat T 2 aliis Rm1 3 dominus aduersa av 4 ista PmlRml 5 nngi v ungui GmlMml eingi cet. a ; t f. tracfal. 12, 28 med. 6 tristieiam Oa trntitiz Pm1 Rml pugaantia NT impugnantiam 0 declinare] decedere A desinere ex designa e R 7 omne (-e N) illudNPav et] ei O, orn. a laboresNT laborisO P Ra adfert GMmZ smaior GM magisOv maioresa 9 ingrnunt O ingerunt APR ingeruntur cet. au 10 uec MN 11 expediendi om O 13 adhortationem Ov misericordiae Mm1NOv misericordia Pml 14 mosi Aml 17 currentes jJml maerantis b 18 dei] add. est Aav uei uelle Rav uel currere Ov atque PR 19 dicit] dixit AOR 21 non est] ailtl. enim Ov miserantis MPmlab 22 iterum um.N mosi Aml 24 igitur a )

225
miseretur et quem uult obdurat. hunc miseratus hortatur, illum non reuocat exsecratus. et uere misericordia est dei nostrarum militia passionum, per quam nobis peccata minuuntur. denique [*]( 3-) i-azarus pauper, quia in hac uita tolerauit mala complurima, in gremio Abrahae requiem consolationis inuenit, ille autem diues, qui consolationem habuit in saeculo, post curricula uitae huius fructum quietis amisit; quem si miseratus esset deus, castigasset potius in hoc saeculo, ut postea non flagellaretur. denique Iob, licet grauiter flagellatus et quidem flagellis plurimis inopiae, amissionis filiorum, doloribus corporis, obprobriis amicorum, consolatione tamen fruitur aeterna.