Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sic est ergo homo geminae substantiae; alia est enim facti substantia, alia figurati; ista de dei spiritu, illa de limo. propterea ait Iob: resuscitabit corium meum, quia quod de limo est resuscitatur — terra enim in terram redit —, quod autem factum est, ut principatum haberet super ceteras animantes, id praestantius esse intellegis; intellegis enim etiam bestiis nobiscum commune consortium est. et ideo homini specialis praerogatiua donata est, id est anima qua ceteris animantibus imperat;

sed ut possit imperare, debet deo esse subiectus. docetur igitur seruire, ut ad regnum peruenire mereatur; qui enim seruit Christo, placet deo. qui seruit Christo placet utique ueritati et debet nescire mendacium, qui seruit iustitiae debet repellere iniquitatem, qui seruit inmaculato debet tenere castimoniae disciplinam, qui seruit luci debet odisse tenebras peccatorum. ergo, quia corpus infirmum est, uisitationem domini postulemus, unde propheta ait: quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quia uisitas eum? m? [*]( 4 *Ioh. 7, 23 11 *Hiob 19, 26 12 cf. Gen. 3,19 23 *Ps. 8, 5 ) [*]( 1 actor 0 2 seruare] saluare NT 3 saluum ■— 4 hominem om.N 5 sanum 0 in om.P ecclesiam 0 6 seruetur Av saluatur 3hn2NTa 7 resurrescionem M 8 diuinę GMm1Pm1Ra diuina O resurrexti(-ci-3/jonis AM 9 sic seripsi hic codd. av ergo est N in facti Rml 11 resuscitauit MORml 12 lymo R 13 ceteros M cetera animantia Ta 14 enim om.Oa cum bestiis nobis Rm2 nobis (om. cum)0 15 cummune R homini scripsi animae codd. av 16 id est] idzmGMOPRv ideo NTa anima scripsi tamen codd. av qua seripsi quia AGMPRav non (slrn2) ut N qui 0 sed om GMOv 17 doceatur 0 ergo N 18 placuit v 19 et om. M 20 alt. seruitj add. sobrietati Mm2 21 inmaculatam Mm2N luce Mm2 22 est infirmum M est oni.NO 24 filiis M 25 qaoniam NTct )

215