Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nolite, inquit, sperare in iniquitate et rapinam nolite concupiscere; diuitiae si fluant , nolite cor apponere . uides quia affluunt ; non uides quia praeterfluunt ? nudus es natus, nudus moriturus es. quid excipere quaeris quod tecum auferre non possis? fluenta sunt quae miraris; quomodo ueniunt, sic transeunt et recedunt. solus Iordanis retrorsum conuersus est, in quem descendisti, qui te admonet, ut in

ipMim naturae fontem et originem reuertaris, quae te nudum, non ueste amictum edidit, ut discas superflua non requirere. hoc, quod erubescis esse te nudum, culpa docuit, non natura; nulla enim esset uerecundia genitalium, si culpa non esset. neque enim cetera animalia uestiuntur ut tegantur neque uestiuntur ut muniantur; satis munita sunt omnia naturae suae tegmine.

nos dum superflua quaerimus, tegmen naturae amisimus, ius commune perdidimus. ideoque [*](1 Ps. 61,10 4 *Ioh. 1,13 9 *Prou. 20,17 (23) 12 cf. Matth. 23, 4 15 cf. I Tim. 6, 10 17 cf. Rom..!\', 4 19 *Ps. 61,11 22 cf. Hiob 1. 21 24 cf. Ios. 3, 13 . 16 25 cf. Marc. 1, 9 ) [*]( 8 remissi sibi scripsi remissi ACPa sibi remissi cod. Dat. 281 v iniquis ACPa 11 et om. Pa 19 iniquitatem a 20 affiuant CP 21 pr. fluunt CP IMUT. XIV dext. 8 a 25 retrosum Cml conswndisti a ammonet P )

397
in hoc psalmo ascribitur doctrina medicabilis, quia uel Idithun uel se ipsum illius nomine exercitio spiritali subeundis temptationibus erudiuit, ut in angustiis quis positus subiciat se deo et, si peccauit ante, peccare desistat nec recidiuo errore moueatur.