Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

anima ergo quae deo subdita est non est humanae subdita potestati; ab ipso enim uitae fructum sperat aeternae et perpetuae salutis auxilium. ille ergo, cui me tradidi, et necatum tuebitur et mortuum resuscitabit et ulciscetur occisum. raptus est iustus, ne malitia mutaret cor eius. mors ergo ista magis peccati fuga quam morientis est detrimentum.

Etenim ipse est deus meus, adiutor meus, defensor meus; non mouebor amplius. qui labitur, commouctur, eo quod de integritatis et innocentiae suae quadam statione defluat. semel enim in petra Christi locatus lubricum non debet habere uestigium, sed tenere status proprii firmamentum;

unde immobilis dicitur qui seruat Immobilem uoluntatem et propositum aliquod intentione animi fidelis exequitur. nam et dei immobilem uoluntatem legimus, sicut habes ad Hebraeos: i n quo amplius deus ostendere nolens heredibus repromissionis immobilitatem uoluntatis suae interposuit ius iurandum. [*]( 1 aliquem cet.] Gratianus imperator a. 383 a. d. VIII Cal. Sept. Maximo auctore Lugduni occisus est 6 *Ps. 61, 2 10 *Matth. 10, 28 17 cf. Sap. 4,11 20 *Ps. 61, 3 27 *Hebr. 6, 17 ) [*]( 1 recordamur av de gratiano dicit imperatore mg. C mg. a De gratiano imperatore intelligendum est m:J. P hominibus Cm2 4 urgueri A urgere Cml exitium scripsi exitum codd. av in exitum om. Cml 9 illam v 22 commouentur Cml 24 proprii status P )

389
recteergoimmobilis uoluntas dei quae nullius peccati mouetur illecebris; homines mobiles, lubrici ad delinquendum, faciles ad errandum. denique de Iudaeis dictum est: transeuntes autem blasphemabant eum mouentes capita sua, et ipse dominus in psalmo ait: omnes qui uidebant me aspernabantur me et locuti sunt labiis et mouerunt caput.